CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS
Erasmus-NT [lat.]  (Manuskript 1506-1509)  Mk 1
nach der Edition von Henri Gibaud

Textübersicht    Version 1    Version 2    Version 3    Version 4

[Titelseite]   zum Textanfang

 
[179r-2]   zum Textanfang
   
EUANGELIUM MARCI
[I]
[1] [2]INitium euangel₍ii₎ IESU Chri₍st₎i Fil₍ii₎ Dei, [2] sicut scriptum e₍st₎ in prophetis. Ecce ego mitto nunci‹um› meum ante faciem tu‹am› qui pr₍ae₎parabit
viam tu‹am› ante te. [3] Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, re₍ct₎as facite semitas eius. [4] Baptizabat Ioannes in deserto, pr₍ae₎dicans baptismum p₍oe₎nitentie in remissionem peccatorum. [5] Et egredieb‹an›tur ad eum tota Iud₍ae₎a regio, ac Hierosolymit₍ae₎, et baptizaban‹tur› omnes ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua. [6] Erat ‹autem› Iohannes ve₍st₎itus pilis
cameli, et zona pellicea circa l‹um›bos suos, vescebatur‹que› locu₍st₎is ac melle silve₍st₎ri, [7] et pr₍ae₎dicabat dicens: Venit is qui fortior e₍st₎ me po₍st₎ me, cuius non s‹um› idoneus ut ‹pro›cumbens solv‹am› corrigiam calciamentorum. [8] Ego quidem baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu San₍ct₎o. [9] Et fa₍ct₎um e₍st₎ in diebus illis venit IESUS a Nazareth Gali₍ae₎₍ae₎,
et baptizatus e₍st₎ a Ioanne in Iordane. [10] Et ₍st₎atim qum ascenderet ex aqua, vidit diffindi c₍oe₎los, et Spiritum quasi columbam descendentem super illum. [11] Et vox fa₍ct₎a e₍st₎ de c₍oe₎lis: Tu es ille Filius meus dile₍ct₎us, in quo mihi bene complacitum e₍st₎. [12] Et continuo Spiritus illum expellit in desert‹um›, [13] et erat illic in deserto dies quadraginta, et tentabatur a Satana,
erat‹que› cum feris, et angeli mini₍st₎rabant illi. [14] Po₍st₎‹quam› autem comprehensus esset Ioannes, venit IESUS in Galil₍ae₎am, pr₍ae₎dicans euangeli‹um› regni Dei, [15] et dicens: Impletum e₍st₎ tempus, in₍st₎at‹que› regn‹um› Dei, resipiscite et credite euangelio. [16] Qum ambularet autem iuxta mare Galil₍ae₎₍ae₎, vidit Simon‹em› et Andre‹am› [fratrem] eius, iacientes retia in mare.
Erant enim piscatores, [17] et dixit eis IESUS: Sequamini me, et faciam ut efficiamini piscatores homin‹um›. [18] Ac protinus reli₍ct₎is retibus suis, sequuti sunt eum. [19] Et progressus illinc pusillum, vidit Iacobum filium Zebede₍ae₎i, et Ioannem fratr‹em› eius, qui et ipsi in navi reconcinnabant retia, [20] ₍st₎atim‹que› vocavit illos. Et illi reli₍ct₎o patre suo Zebed₍ae₎o in navi,
cum mercennar₍ii₎s, sequuti sunt eum. [21] Et ingrediuntur Capernaum et ₍st₎atim sabbatis ingressus in synagogam docebat. [22] Et ₍st₎upebant super do₍ct₎rina eius. Erat enim docens eos tan‹quam› auctoritate pr₍ae₎ditus, et non sicut scrib₍ae₎. [23] Et erat in synagoga eorum homo obnoxius spiritui ‹im›mundo, et exlamavit, [24] dicens:
Ah, quid rei nobis tecum e₍st₎ IESU Nazarene? Veni₍st₎i ad ‹per›dendum nos? Novi te qui sis, nimir‹um› ille [san₍ct₎us] Dei. [25] Et increpavit illum IESUS dicens: Obmutesce, et exi ab homine. [26] Et q‹um› discerpsisset e‹um› [spiritus] ‹im›m‹un›dus, exclamasset‹que› voce magna, ex₍ii₎t ab eo. [27] Et ob₍st₎upuerunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quid e₍st₎ hoc? Qu₍ae₎ do₍ct₎rina nova h₍ae₎c? quia c‹um› auctoritate etiam spiritibus ‹im›mundis
imperat et obediunt ei. [28] Emanavit autem fama eius ₍st₎atim in tot‹am› undi‹que› region‹em› Galil₍ae₎₍ae₎ finitim‹am›. [29] Et protinus e synagoga egressi, venerunt in dom‹um› Simonis et Andre₍ae₎, cum Iacobo et Ioanne. [30] Socrus autem Simonis decumbebat febricitans, et continuo dicunt ei de illa. [31] Et accedens erexit eam, apprehensa manu eius, et reliquit eam febris illico, ac mini₍st₎rabat eis.
[32] Vesperi vero, qum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et qui a d₍ae₎mon₍ii₎s agitabantur. [33] Et civitas tota congregata erat ad o₍st₎ium, [34] et sanavit multos qui ₍ae₎grotabant var₍ii₎s morbis, et d₍ae₎monia multa e₍ji₎ciebat, et non sinebat loqui d₍ae₎monia quod ipsum nossent. [35] Et mane multa adhuc no₍ct₎e q‹um› surrexisset egressus e₍st₎, ab₍ii₎t IESUS ‹in› desert‹um› loc‹um›,
ibi‹que› orabat, [36] et prosequutus e₍st₎ eum Simon, et qui c‹um› illo erant, [37] et qum invenissent eum, dic‹un›t ei: Omnes te qu₍ae₎runt. [38] Et ait illis: Eamus in proximos vicos, ut et ibi pr₍ae₎dicem, in hoc enim egressus sum. [39] Et pr₍ae₎dicabat in synagogis eo‹rum› in tota Galil₍ae₎a, et d₍ae₎monia e₍ji₎ciebat. [40] Et venit ad eum leprosus deprecans e‹um›, ei‹que› ad genua accidens,
ac dicens illi: Si vis, potes me m‹un›dare. [41] IESUS ‹autem› misertus protensa manu tetigit illum, et dicit ei: Volo, mundus e₍st₎o. [42] Et qum dixisset, ₍st₎atim discessit ab eo lepra, et mundatus e₍st₎. [43] et comminatus ei, ₍st₎atim emisit illum, [44] dicit‹que› ei: Vide ne cui quic‹quam› dicas, sed abi tei[psu]m o₍st₎ende sacerdoti, et offer pro em‹un›datione tui, qu₍ae₎ pr₍ae₎cepit Moses in te₍st₎imonium
illis. [45] At ille egressus c₍oe₎pit pr₍ae₎dicare multa, et divulgare sermon‹em›, ita ut i‹am› non posset IESUS manife₍st₎e introire in civitat‹em›, sed foris in desertis locis erat, et veniebant ad eum undi‹que›.
[II]
[1] [2]Et iter‹um› intravit Caperna‹um› po₍st₎ dies aliquot, et audit‹um› e₍st₎ [quod] in domo esset, [2] et ‹pro›tinus c‹on›gregati s‹un›t multi, adeo ut iam non [caperet] eos nec illa loca qu₍ae₎ erant circa ianu‹am›, et loqueba‹tur› eis sermon‹em›.
[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring]   zum Textanfang