CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS
Erasmus-NT [lat.]  (Basel 1516)  Mk 1

Textübersicht    Version 1    Version 2    Version 3    Version 4

[Titelseite]   zum Textanfang

NOVUM IN= strumentum omne, diligenter ab ERASMO ROTERODAMO recognitum et emendatum, non solum ad graecam veritatem, ve- rumetiam ad multorum utriusque linguae codicum, eorumque ve- terum simul et emendatorum fidem, postremo ad pro- batissimorum autorum citationem, emendationem et interpretationem, praecipue, Originis, Chry- sostomi, Cyrilli, Vulgarii, Hieronymi, Cy- priani, Ambrosii, Hilarii, Augusti- ni, una cum Annotationibus, quae lectorem doceant, quid qua ratione mutatum sit. Quisquis igitur amas ve- ram Theolo- giam, lege, cogno- sce, ac deinde iudica. Neque statim offendere, si quid mutatum offenderis, sed expende, num in melius mutatum sit.

APUD INCLYTAM GERMANIAE BASILEAM.

CUM PRIVILEGIO MAXIMILIANI CAESARIS AUGUSTI, NE QUIS ALIUS IN SACRA ROMA- NI IMPERII DITIONE, INTRA QUATU- OR ANNOS EXCUDAT, AUT ALIBI EXCUSUM IMPOSTET.

[Markus]
[73-2] EUANGELIUM SECUDUM MARCUM
[Kapitel 1]   zum Textanfang
[I]
[1] INitium euangelii Iesu Chri- sti filii dei, [2] sicut scriptum est in prophetis. Ecce ego mitto nuncium meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te, [3] vox clamantis in deserto, para- te viam domini, rectas facite semitas eius. [4] Erat baptizans in deserto Ioannes, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. [5] Et egredieban- tur ad eum tota Iudaeae regio, et hie- rosolymitae, et baptizabantur omnes ab illo in Iordane flumine, confiten- tes peccata sua. [6] Erat autem Ioannes vesti- tus pilis cameli et zona pellicea circa lum- bos suos, et vescebatur locustis, ac mel- le sylvestri, [7] et praedicabat, dicens. Veniet qui fortior est me post me, cuius non sum idoneus, ut procumbens solvam corrigiam calciamentorum. [8] Ego quidem baptizavi vos in aqua, ille vero bapti- zabit vos spiritu sancto. [9] Et factnm est in diebus illis, venit Iesus a Naza- reth Galiaeae, et baptizatus est a Ioan- ne in Iordane. [10] Et statim cum ascende- ret ex aqua vidit discindi coelos, et spiritum quasi columbam descendentem super illum. [11] Et vox facta est de coelis. Tu es filius meus dilectus, in quo mihi bene com- placitum est. [12] Et continuo spiritus illum emittit in desertum, [13] et erat illic in deser- [74-2] to dies quadraginta, et tentabatur a sata- na, eratque cum bestiis, et angeli ministra- bant illi. [14] Postquam autem traditus esset Io- annes. venit Iesus in Galilaeam praedi- cans euangelium regni dei, [15] et dicens. im- pletum est tempus, et appropinquavit regnum dei, resipiscite et credite euan- gelio. [16] Cum ambularet autem secus mare ga- lilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem eius, iacientes retia in mare, erant enim pi- scatores. [17] Et dixit eis Iesus. Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. [18] Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. [19] Et progressus illinc pusillum, vidit Iacobum filium Zebedaei, et Ioannem fra- trem eius, qui et ipsi in navi sartiebant retia, [20] et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercen- nariis, secuti sunt cum. [21] Et ingrediuntur Capernaum, et statim sabbatis ingres- sus in synagogam docebat. [22] Et stupebant super doctrina eius. Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, et non sicut scri- bae. [23] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu imundo, et exlamavit, [24] dicens. Ah, Quid rei nobis tecum est Iesu nazarene, venisti ad perdendum nos? Novi te qui sis, sanctus dei. [25] Et increpavit illum Iesus, dicens. Obmutesce et exi de ho- mine. [26] Et cum discerpsisset eum spiritus imundus, et exclamasset voce magna, exiit ab eo. [27] Et obstupuerunt omnes, ita ut conquirerent inter se, dicentes. Quid est hoc? Quae doctrina nova haec? Quia cum potestate etiam spiriti- bus immundis imperat, et obediunt ei. [28] Emanavit autem fama eius statim in totam undique regionem Galilaeae finitimam. [29] Et protinus e synagoga [75-2] egressi, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Iacobo et Ioanne. [30] Socrus autem Simonis decumbebat febricitans, et statim dicunt ei de illa. [31] Et accedens erexit eam apprehensa manu eius, et re- liquit eam febris continuo, et ministra- bat eis. [32] Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum ad omnes male ha- bentes, et qui a daemonio agitabantur. [33] Et civitas tota congregata erat ad ho- stium. [34] et sanavit multos qui aegrotabant variis morbis, et daemonia multa ejicie- bat, et non sinebat loqui daemonia, quoniam noverant illum [35] et mane mul- ta adhuc nocte cum surrexisset, egressus est, abiit Iesus in desertum locum, ibique cum orabat [36] et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. [37] Et cum invenissent eum, di- cunt ei, Omnes te quaerunt. [38] Et ait illis. Eamus in proximos vicos, ut et ibi praedi- cem. In hoc enim egressus sum. [39] Et erat praedicans in synagogis eorum. et in to- ta Galilaea, et daemonia ejiciens. [40] Et ve- nit ad eum leprosus deprecans eum, et genu illi flecttens, ac dicens illi. Si vis po- tes me mundare. [41] Iesus autem misertus protensa manu, tetigit illum, et dicit ei. Volo, mundare. [42] Et cum dixisset, sta- tim discessit ab eo lepra, et mundatus est. [43] Et comminatus ei, statim eiecit illum. [44] et dicit ei. Vide ne cui quicquam dicas, sed abi teipsum ostende principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua quae prae- cepit Moses in testimonium illis. [45] At il- le egressus caepit praedicare multa et di- vulgare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed fo- ris in desertis locis erat, et convenie- bant ad eum undique.
[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring]   zum Textanfang