CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS
Erasmus-NT [lat.]  (Basel 1516)  Mk 1

Textübersicht    Version 1    Version 2    Version 3    Version 4

[Titelseite]   zum Textanfang

NOVUM INstrumentum omne, diligenter ab ERASMO ROTERODAMO recognitum et emendatum, non solum ad graecam veritatem, verumetiam ad multorum utriusque linguae codicum, eorumque veterum simul et emendatorum fidem, postremo ad probatissimorum autorum citationem, emendationem et interpretationem, praecipue, Originis, Chrysostomi, Cyrilli, Vulgarii, Hieronymi, Cypriani, Ambrosii, Hilarii, Augustini, una cum Annotationibus, quae lectorem doceant, quid qua ratione mutatum sit. Quisquis igitur amas veram Theologiam, lege, cognosce, ac deinde iudica. Neque statim offendere, si quid mutatum offenderis, sed expende, num in melius mutatum sit.

APUD INCLYTAM GERMANIAE BASILEAM.

CUM PRIVILEGIO MAXIMILIANI CAESARIS AUGUSTI, NE QUIS ALIUS IN SACRA ROMANI IMPERII DITIONE, INTRA QUATUOR ANNOS EXCUDAT, AUT ALIBI EXCUSUM IMPOSTET.

[Markus]
[73-2] EUANGELIUM SECUDUM MARCUM
[Kapitel 1]   zum Textanfang
[I]
[1] INitium euangelii Iesu Christi filii dei,
[2] sicut scriptum est in prophetis. Ecce ego mitto nuncium meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te,
[3] vox clamantis in deserto, parate viam domini, rectas facite semitas eius.
[4] Erat baptizans in deserto Ioannes, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
[5] Et egrediebantur ad eum tota Iudaeae regio, et hierosolymitae, et baptizabantur omnes ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua.
[6] Erat autem Ioannes vestitus pilis cameli et zona pellicea circa lumbos suos, et vescebatur locustis, ac melle sylvestri,
[7] et praedicabat, dicens. Veniet qui fortior est me post me, cuius non sum idoneus, ut procumbens solvam corrigiam calciamentorum.
[8] Ego quidem baptizavi vos in aqua, ille vero baptizabit vos spiritu sancto.
[9] Et factnm est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galiaeae, et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
[10] Et statim cum ascenderet ex aqua vidit discindi coelos, et spiritum quasi columbam descendentem super illum.
[11] Et vox facta est de coelis. Tu es filius meus dilectus, in quo mihi bene complacitum est.
[12] Et continuo spiritus illum emittit in desertum,
[13] et erat illic in deser[74-2] to dies quadraginta, et tentabatur a satana, eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
[14] Postquam autem traditus esset Ioannes. venit Iesus in Galilaeam praedicans euangelium regni dei,
[15] et dicens. impletum est tempus, et appropinquavit regnum dei, resipiscite et credite euangelio.
[16] Cum ambularet autem secus mare galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem eius, iacientes retia in mare, erant enim piscatores.
[17] Et dixit eis Iesus. Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
[18] Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
[19] Et progressus illinc pusillum, vidit Iacobum filium Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, qui et ipsi in navi sartiebant retia,
[20] et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, secuti sunt cum.
[21] Et ingrediuntur Capernaum, et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat.
[22] Et stupebant super doctrina eius. Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, et non sicut scribae.
[23] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu imundo, et exlamavit,
[24] dicens. Ah, Quid rei nobis tecum est Iesu nazarene, venisti ad perdendum nos? Novi te qui sis, sanctus dei.
[25] Et increpavit illum Iesus, dicens. Obmutesce et exi de homine.
[26] Et cum discerpsisset eum spiritus imundus, et exclamasset voce magna, exiit ab eo.
[27] Et obstupuerunt omnes, ita ut conquirerent inter se, dicentes. Quid est hoc? Quae doctrina nova haec? Quia cum potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
[28] Emanavit autem fama eius statim in totam undique regionem Galilaeae finitimam.
[29] Et protinus e synagoga [75-2] egressi, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Iacobo et Ioanne.
[30] Socrus autem Simonis decumbebat febricitans, et statim dicunt ei de illa.
[31] Et accedens erexit eam apprehensa manu eius, et reliquit eam febris continuo, et ministrabat eis.
[32] Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum ad omnes male habentes, et qui a daemonio agitabantur.
[33] Et civitas tota congregata erat ad hostium.
[34] et sanavit multos qui aegrotabant variis morbis, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat loqui daemonia, quoniam noverant illum
[35] et mane multa adhuc nocte cum surrexisset, egressus est, abiit Iesus in desertum locum, ibique cum orabat
[36] et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
[37] Et cum invenissent eum, dicunt ei, Omnes te quaerunt.
[38] Et ait illis. Eamus in proximos vicos, ut et ibi praedicem. In hoc enim egressus sum.
[39] Et erat praedicans in synagogis eorum. et in tota Galilaea, et daemonia ejiciens.
[40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum, et genu illi flecttens, ac dicens illi. Si vis potes me mundare.
[41] Iesus autem misertus protensa manu, tetigit illum, et dicit ei. Volo, mundare.
[42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
[43] Et comminatus ei, statim eiecit illum.
[44] et dicit ei. Vide ne cui quicquam dicas, sed abi teipsum ostende principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis.
[45] At ille egressus caepit praedicare multa et divulgare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis erat, et conveniebant ad eum undique.
[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring]   zum Textanfang