CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS
Erasmus-NT [lat.]  (Basel 1522)  Mk 1

Textübersicht    Version 1    Version 2    Version 3    Version 4

[Titelseite]   zum Textanfang

NOVUM TESTAMENTUM OMNE, TERTIO IAM AC DIligentius ab ERASMO ROTERODAMO recognitum, non solum ad Graecam veritatem, verumetiam ad multorum utriusque linguae codicum, eorumque veterum simul et emendatorum fidem, postremo ad probatissimorum autorum citationem, emendationem et interpretationem, una cum Annotationibus recognitis, ac magna accessione locupletatis, quae lectorem doreant, quid qua ratione mutatum sit. Quisquis igitur amas veram Theologiam, lege, cognosce, ac deinde iudica. Neque statim offendere, si quid mutatum offenderis, sed expende, num in melius mutatum sit. Nam morbus est, non iudicium, damnare quod non inspexeris.

SALVO UBIQUE ET ILLABEFACTO ECCLESIAE IUDICIO.

Addita sunt in singulas Apostolorum epistolas, Argumenta per eundem.

[Markus]
[71-2] EUANGELIUM SECUDUM MARCUM.
[Kapitel 1]   zum Textanfang
[I]
[1] INitium euangelii Iesu Christi filii dei,
[2] sicut scriptum est in Prophetis: Ecce ego mitto nuncium meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
[3] Vox clamantis in deserto: Parate viam domini, rectas facite semitas eius.
[4] Baptizabat Iohannes in deserto, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
[5] Et egrediebantur ad eum tota Iudaea regio, ac Hierosolymitae et baptizabantur omnes ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua.
[6] Erat autem Iohannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos suos, vescebaturque locustis ac melle sylvestri:
[7] et praedicabat, dicens: Venit is qui fortior est me post me, cuius non sum idoneus ut procumbens solvam corrigiam calciamentorum.
[8] Ego quidem baptizavi vos aqua, ille vero [72-2] baptizabit vos spiritu sancto.
[9] Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galiaeae, et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
[10] Et statim cum ascenderet ex aqua, vidit diffindi coelos, et spiritum quasi columbam descendentem super illum.
[11] Et vox facta est de coelis: Tu es ille filius meus dilectus, in quo mihi bene complacitum est.
[12] Et continuo spiritus illum expellit in desertum,
[13] et erat illic in deserto dies quadraginta, et tentabatur a satana, eratque cum feris, et angeli ministrabant illi.
[14] Postquam autem comprehensus esset Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans euangelium regni dei,
[15] et dicens: Impletum est tempus, instatque regnum dei, resipiscite et credite euangelio.
[16] Cum ambularet autem iuxta mare Galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem eius, iacientes retia in mare, erant enim piscatores.
[17] Et dixit eis Iesus: Sequamini me, et faciam ut efficiamini piscatores hominum.
[18] Ac protinus relictis retibus suis, secuti sunt eum.
[19] Et progressus illinc pusillum, vidit Iacobum filium Zebedaei et Iohannem fratrem eius, qui et ipsi in navi reconcinnabant retia,
[20] statimque vocavit illos. Et illi relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
[21] Et ingrediuntur Capernaum, et statim sabbatis ingressus in synagogam docebat.
[22] Et stupebant super doctrina eius. Erat enim docens eos tanquam auctoritate praeditus, et non sicut scribae.
[23] Et erat in synagoga eorum homo obnoxius spiritui immundo, et exlamavit,
[24] dicens: Ah, Quid rei nobis tecum est Iesu Nazarene? Venisti ad perdendum nos? Novi te qui sis, nimirum ille sanctus dei.
[25] Et increpavit illum Iesus, dicens: [73-2] Obmutesce, et exi ab homine.
[26] Et cum discerpsisset eum spiritus immundus, exclamassetque voce magna, exiit ab eo.
[27] Et obstupuerunt omnes, ita ut conquirerent inter se, dicentes: Quid est hoc? Quae doctrina nova haec? quia cum auctoritate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei?
[28] Emanavit autem fama eius statim in totam undique regionem Galilaeae finitimam.
[29] Et protinus e synagoga egressi, venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne.
[30] Socrus autem Simonis decumbebat febricitans, et continuo dicunt ei de illa.
[31] Et accedens erexit eam, apprehensa manu eius, et reliquit eam febris illico, ac ministrabat eis.
[32] Vesperi vero, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et qui a daemoniis agitabantur.
[33] Et civitas tota congregata erat ad hostium.
[34] et sanavit multos qui aegrotabant variis morbis, et daemonia multa ejiciebat: et non sinebat loqui daemonia quod ipsum nossent.
[35] Et mane multa adhuc nocte cum surrexisset, egressus est: abiit Iesus in desertum locum, ibique orabat.
[36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant:
[37] et cum invenissent eum, dicunt ei: Omnes te quaerunt.
[38] Et ait illis: Eamus in proximos vicos, ut et ibi praedicem: in hoc enim egressus sum.
[39] Et praedicabat in synagogis eorum, in tota Galilaea, et daemonia ejiciebat.
[40] Et venit ad eum leprosus, deprecans eum, eique ad genua accidens, ac dicens illi: Si vis potes me mundare.
[41] Iesus autem misertus, protensa manu, tetigit illum, et dicit ei: Volo, mundus esto.
[42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
[43] Et comminatus ei, statim emisit illum,
[44] dicitque ei: Vide [74-2] ne cui quicquam dicas, sed abi teipsum ostende sacerdoti, et offer pro emundatione tui, quae praecepit Moses in testimonium illis.
[45] At ille egressus, coepit praedicare multa, et divulgare sermonem, ita ut iam non posset Iesus manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis erat, et veniebant ad eum undique.
[Kapitel 2]   zum Textanfang
[II]
[1] Et iterum intravit Capernaum post dies aliquot, et auditum est quod in domo esset,
[2] et protinus congregati sunt multi, adeo ut iam non caperent eos, nec illa loca quae erant circa ianuam, et loqueba tur eis sermonem.
[3] ...
[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring]   zum Textanfang