CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS
Martin-Luther-Vulgata  (Wittenberg 1529)  Mk 1

Textübersicht    Version 1    Version 2    Version 3    Version 4

[Titelseite]   zum Textanfang

PENTATEUCHUS· LIBER IOSUE· LIBER IUDICUM· LIBRI REGUM· NOVUM TESTA= MENTUM

VVITTEMBERGAE·

M D XXIX·

[Markus]
[13v-1] INCIPIT EUANGELIUM SECUN= DUM MARCUM.
[Kapitel 1]   zum Textanfang
CAPITULUM .I.

[1] INICI= UM EVANGELI Ihesu Christi filii dei, [2] si= cut scriptum est in Pro= phetis, Ecce ego mitto an= gelum meum ante faciem tu= am, qui praeparabit viam tuam ante te, [3] Vox clamantis in deserto. Parate viam domini, rectas facite semitas eius.

[4] Fuit in deserto Iohannes baptizans et praedicans baptismum poenitentiae, in remissio= nem peccatorum. [5] Et egrediebatur ad eum om= nis Iudeae regio et Hierosolymitae universi, Et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confi= tentes peccata sua.

[6] Et erat Iohannes vestitus pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos eius, Et locustas et mel silvestrae edebat, [7] Et praedicabat dicens, Veniet fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius. [8] Ego baptizavi vos aqua, ille vero bap= tizabit vos spiritu sancto.

[9] Et factum est in diebus illis, venit Ihesus a Nazareth Galilaeae, et baptizatus est a Iohan= ne in Iordane. [10] Et statim ascendens de aqua, vi= dit coelos apertos, et spiritum sanctum tan= quam columbam descendentem in ipsum. [11] Et vox facta est de coelis, Tu es filius meus di= lectus, in te mihi complacitum est.

[12] Et statim spiritus expulit eum in desertum. [13] Et erat in deserto quadraginta diebus, Et tentabatur a Satana. Eratque cum bestiis, Et angeli ministrabant ei.

[14] Postquam autem traditus est Iohannes, venit Ihesus in Galilaeam, praedicans Euangelium reg= ni dei, [15] dicens, impletum est tempus, et ap= propinquavit regnum dei, poenitentiam agitae, et credite Euangelio.

[16] Et praeteriens secus marae Galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare, Erant enim piscatores. [17] Et dixit eis Ihesus, Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. [18] Et protinus relictis reti= bus secuti sunt eum.

[13v-2]

[19] Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum zebedei et Iohannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi, [20] Et statim vocavit illos. Et illi relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

[21] Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbathis ingressus in synagogam docebat eos. [22] Et stupebant super doctrina eius, Erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non si= cut scribae.

[23] Et erat in synagoga eorum homo spiritu immundo, Et exlamavit [24] dicens, Quid nobis et tibi Ihesu nazarene? Venisti nos ad perden= dum? Scio, quod sis sanctus dei. [25] Et comminatus est ei Ihesus dicens, Obmutesce et exi de homine, [26] Et discerpens eum spiritus inmundus, et excla= mans voce magna, exiit ab eo. [27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se, dicentes, Quid nam est hoc? Quae nam doctrina haec nova? Quia cum potestate spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. [28] Et emanavit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.

[29] Et protinus egredientes de synagoga, ve= nerunt in domum Simonis et Andraeae, cum Ia= cobo et Iohanne. [30] Decumbebat autem socrus Simonis febricitans, Et statim dicunt ei de illa, [31] Et accedens elevavit eam, appraehensa manu eius. Et continuo dimisit eam febris, et mini= strabat eis.

[32] Vespere autem facto cum occidisset sol, affe= ebant ad eum omnes male habentes, et dae= monia habentes, [33] Et erat omnis civitas congre= gata ad ianuam. [34] Et curavit multos qui, vexa= bantur variis languoribus, Et daemonia multa eiciebat, Et non sinebat ea loqui, quoniam nos= cebant eum.

[35] Et diluculo valde surgens egrediebatur et a= biit in desertum locum, ibique orabat. [36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. [37] Et cum invenissent eum, dixerunt ei, omnes quae= runt te. [38] Et ait illis, Eamus in proximos v= cos et civitates, ut et ibi praedicem, Ad hoc enim veni. [39] Et erat praedicans in synagogis eo= rum in omni Galilaea, et daemonia eiciens.

[40] Et venit ad eum leprosus depraecans eum, Et genuflexo dixit, Si vis, potes me mundare. [41] Ihesus autem misertus eius, extendit manum su= am, et tangens eum, ait illi, Volo, mundus esto, [42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. [43] Et comminatus est ei, statimque eiecit illum [44] et dixit ei, Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende te principibus sacerdotum, et [14r-1] offer pro emundatione tui, quae praecepit Moses in testimonium illis. [45] At ille egressus coepit prae= dicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis erat, et conveniebant ad eum undique.
[Kapitel 2]   zum Textanfang
CAPITULUM II

[1] ET ITERUM INTRAVIT Capernaum post dies aliquot, Et au= ditum est, quod in domo esset, [2] et ...

Erant autem ...

Et gressus est ...

Et erant discipuli Iohannis et pharisaei ie= [14r-2] iunantes, Et veniunt et dicunt illi, Quare ...

Nemo assumentum ...

Et factum est ...

[Kapitel 3]   zum Textanfang
CAPITULUM III.

ET INTROIVIT ITE= rum in synagogam. Et erat ibi ho= mo habens manum aridam, Et obser= ...

Exeuntes ...

Et dixit discipulis suis, ut in navicula sibi de

[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring]   zum Textanfang