CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS
Martin-Luther-Vulgata  (Wittenberg 1529)  Mk 1

Textübersicht    Version 1    Version 2    Version 3    Version 4

[Titelseite]   zum Textanfang

PENTATEUCHUS· LIBER IOSUE· LIBER IUDICUM· LIBRI REGUM· NOVUM TESTAMENTUM

VVITTEMBERGAE·

M D XXIX·

[Markus]
[13v-1] INCIPIT EUANGELIUM SECUN= DUM MARCUM.
[Kapitel 1]   zum Textanfang
CAPITULUM .I.
[1] INICIUM EVANGELI Ihesu Christi filii dei,
[2] sicut scriptum est in Prophetis, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te,
[3] Vox clamantis in deserto. Parate viam domini, rectas facite semitas eius.
[4] Fuit in deserto Iohannes baptizans et praedicans baptismum poenitentiae, in remissionem peccatorum.
[5] Et egrediebatur ad eum omnis Iudeae regio et Hierosolymitae universi, Et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
[6] Et erat Iohannes vestitus pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos eius, Et locustas et mel silvestrae edebat,
[7] Et praedicabat dicens, Veniet fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius.
[8] Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos spiritu sancto.
[9] Et factum est in diebus illis, venit Ihesus a Nazareth Galilaeae, et baptizatus est a Iohanne in Iordane.
[10] Et statim ascendens de aqua, vidit coelos apertos, et spiritum sanctum tanquam columbam descendentem in ipsum.
[11] Et vox facta est de coelis, Tu es filius meus dilectus, in te mihi complacitum est.
[12] Et statim spiritus expulit eum in desertum.
[13] Et erat in deserto quadraginta diebus, Et tentabatur a Satana. Eratque cum bestiis, Et angeli ministrabant ei.
[14] Postquam autem traditus est Iohannes, venit Ihesus in Galilaeam, praedicans Euangelium regni dei,
[15] dicens, impletum est tempus, et appropinquavit regnum dei, poenitentiam agitae, et credite Euangelio.
[16] Et praeteriens secus marae Galilaeae, vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare, Erant enim piscatores.
[17] Et dixit eis Ihesus, Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
[18] Et protinus relictis retibus secuti sunt eum. [13v-2]
[19] Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum zebedei et Iohannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi,
[20] Et statim vocavit illos. Et illi relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
[21] Et ingrediuntur Capharnaum, et statim sabbathis ingressus in synagogam docebat eos.
[22] Et stupebant super doctrina eius, Erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.
[23] Et erat in synagoga eorum homo spiritu immundo, Et exlamavit
[24] dicens, Quid nobis et tibi Ihesu nazarene? Venisti nos ad perdendum? Scio, quod sis sanctus dei.
[25] Et comminatus est ei Ihesus dicens, Obmutesce et exi de homine,
[26] Et discerpens eum spiritus inmundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
[27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se, dicentes, Quid nam est hoc? Quae nam doctrina haec nova? Quia cum potestate spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
[28] Et emanavit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.
[29] Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andraeae, cum Iacobo et Iohanne.
[30] Decumbebat autem socrus Simonis febricitans, Et statim dicunt ei de illa,
[31] Et accedens elevavit eam, appraehensa manu eius. Et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
[32] Vespere autem facto cum occidisset sol, affeebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes,
[33] Et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
[34] Et curavit multos qui, vexabantur variis languoribus, Et daemonia multa eiciebat, Et non sinebat ea loqui, quoniam noscebant eum.
[35] Et diluculo valde surgens egrediebatur et abiit in desertum locum, ibique orabat.
[36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
[37] Et cum invenissent eum, dixerunt ei, omnes quaerunt te.
[38] Et ait illis, Eamus in proximos vcos et civitates, ut et ibi praedicem, Ad hoc enim veni.
[39] Et erat praedicans in synagogis eorum in omni Galilaea, et daemonia eiciens.
[40] Et venit ad eum leprosus depraecans eum, Et genuflexo dixit, Si vis, potes me mundare.
[41] Ihesus autem misertus eius, extendit manum suam, et tangens eum, ait illi, Volo, mundus esto,
[42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
[43] Et comminatus est ei, statimque eiecit illum
[44] et dixit ei, Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende te principibus sacerdotum, et [14r-1] offer pro emundatione tui, quae praecepit Moses in testimonium illis.
[45] At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis erat, et conveniebant ad eum undique.
[Kapitel 2]   zum Textanfang
CAPITULUM II
[1] ET ITERUM INTRAVIT Capernaum post dies aliquot, Et auditum est, quod in domo esset,
[2] et ... Erant autem ... Et gressus est ... Et erant discipuli Iohannis et pharisaei ie[14r-2] iunantes, Et veniunt et dicunt illi, Quare ... Nemo assumentum ... Et factum est ...
[Kapitel 3]   zum Textanfang
CAPITULUM III.
ET INTROIVIT ITErum in synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam, Et obser... Exeuntes ... Et dixit discipulis suis, ut in navicula sibi de
[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring]   zum Textanfang